Charter Document - 03230015

Charter Document - 03230015


Charter Number: 03230015
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f2r)
Durham Cathedral Archive - 1.1.Archiep.4
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f156r)

Charter:

Rogerius Dei gratia Eboreacensis archiepiscopus capitulo ecclesie sancti Petri Eboreacensis et omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem et benedictionem Quia Deo auctore in facie prelati sumus ecclesie iura ipsius magis tueri debemus quam prohibendo diminuere pluris hec augendo fovere quam aliquatenus circumvolando prepedire Anime nimirum ille qure in ecclesia deserviunt procul dubio Christi matris viscera sunt Ea propter universitati vestre notum esse volumus quod ego Rogerius Dei gratia Eboreacensis archiepiscopus zelo fidei et amore Dei et sancti Cuthberti succensus do et concedo Deo et sancto Cuthberto et priori et monachis ei in Dunelmo servientibus omnes libertates antiquas et dignitates quascunque aliquo tempore predecessorum meorum in archiepiscopatu Eboracensi meliores habuerunt tam in omnibus ecclesiis suis quam capellis et terris et ceteris cunctis suis pertinentibus liberas et quietas a me et meis omnibus successoribus Preterea constituo et archiepiscopali auctoritate decerno quatinus priori et monachis sancti Cutberti liceat omnes ecclesias suas et capellas secundum morem antiquum in manu sua habere et ad profectum ecclesie suas secundum quod utilius sibi viderint esse disponereo Vicarios etiam suos quos in ipsis ecclesiis posuerint nemo ad synodum vel capitulum venire compellat neque archidiaconus sive decanus aliquod eis gravamen inferat vel auxilium sive hospicium ab eis exigere presumat nisi forte hoc ipsi gratis facere voluerint Si autem ipsi eorum capellani in aliquo reprehensibiles reperiantur delata prius priori et fratribus querela ad curiam sancti Cuthberti summoneantur et excessus eorum ibi canonice emendentur Sin autem talia fuerint de quibus accusantur ut nisi nostro auxilio corrigi non potuerint prior vel fratres illos in nostra presentia adductos statuant ut litis accusationem equo iudicio terminando decidant Has libertates et omnes antiquas sancti Cuthberti consuetudines meo privilegio renovo et confirmo et quascunque alias unquam plures vel quietiores per archiepiscopatum sanctus Cuthbertus vel sui habuerunt libere honorifice et quiete ei et suis in perpetuam elemosinam concedo pro animae mee redemptione et omnium successorum meorum salute Valete Testibus Roberto episcopo Lincolniensi Atheldredo abbate de Rievall Rodberto decano Thoma de Sotewama Acardo et Willelmo canonicis et Simundo del seil Roberto sacrista Beverl Gwidone dapifero