Charter Document - 03224346
Charter Number: | 03224346 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1222 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis ad quos presens scriptum pervenerit frater R dictus prior Sancte Margarete de Pochhel et eiusdem loci canonici in salutis auctore salutem Universitati vestre notum facimus nos unanimi consensu concessisse Radulfo filio magistri Roberti de Chadelwrde et heredibus suis mesuagium quod est iuxta ecclesiam de Chadelwrde versus meridiem quod ad ipsam ecclesiam pertinet cum virgulto adiacente possidendum et habendum et hereditarie tenendum de ecclesia nostra per servitium duorum cereorum quorum uterque sit de una libra cere pro omni servitio Ipse vero Radulfus et heredes sui unum cereorum offerent in festo sancte Margarete super altare nostre ecclesie Alterum vero offerent in festo beate Andree super altare ecclesie de Chadelwrde Ut autem hec nostra concessio firma et stabilis perseveret ipsam presenti carta sigillis nostris signata confirmavimus Hiis testibus Thoma filio Ricardi et Galfrido et Thoma filiis e ius Iohanne de Sancta Helena Henrico filio Pagani Gilberto de Achangre et Osberto fratre suo Johanne de Sifford et Radulfo fratre suo Galfrido et Radulfo de Ailfletun magistro Rogero de Chadelwrde et Ricardo fratre suo Radulfo cappellano de Chadelwrde et Roberto de Harewull et Rogero fratribus suis et multis aliis