Charter Document - 03222346

Charter Document - 03222346


Charter Number: 03222346
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1222
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus de Chadelwrde dedi et concessi deo et ecclesie sancte Margarete de Pochhel et canonicis ibidem deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam quantum est de bosco meo inter curiam ipsorum canonicorum et Nemus Abbatis quod dicitur Pochhel et inter lineam directam versus austrum a Clanfordesmere usque ad predictum nemus et Fernhamesweie et a porta ipsorum canonicorum sicut via directa est usque ad Lithleduneweie et iuxta portam canonicorum quantum est inter fossam ipsorum et viam de Chadelwrde versus aquilonem ad longitudinem sex perticarum et dimidie habendum et possidendum pacifice et quiete ab omni exactione et servitio seculari Hanc autem donationem feci pro salute mea et meorum et pro animabus antecessorum et successorum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus prefatum donum sepedictis canonicis contra omnes homines Et ut hec mea donatio firma et stabilis perseveret presenti carta sigilli mei inpressione signata confirmavi Hiis testibus Waltero de Rip Iohanne de Sifford Gervasio de Cuserugg Roberto de Erpenh Nicholao de Sortecumbe Thoma de Grave Roberto clerico Hugone artifice et multis aliis Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Rad[ulfus] de Chadelwrde dedi deo et ecclesie sancte Margarete de Poch et canonicis ibidem deo servientibus in excambium de Churgrave quantum est de bosco meo versus occidentem inter Lithleduneweie et medietatem de Niwemere et versus austrum quantum est de feudo meo a via que tendit de Lithledune usque ad Niwemere et in campum de Westune habendum et possidendum perpetue pacifice libere et quiete ab omni exactione et servitio seculari salva pastura que communis debet esse Et ad huius excambii confirmationem dederunt m[ich]i predicti canonici centum solidos et ego presenti carta sigilli mei impressione signata confirmavi Hiis testibus Waltero de Rip Iohanne de Sifford Gervasio de Chuserugg Roberto de Erpenh Nicholao de Sortecumbe Thoma de Grave Roberto clerico de Pochh Hugone artifice et multis aliis