Charter Document - 03221386

Charter Document - 03221386


Charter Number: 03221386
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1218
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo et dilectis filiis decano et precentori Sar salutem et apostolicam benedictionem S persona de Thissebir sua nobis conquestione monstravit quod prior et conventus de Bradenestok magister Petrus de Inglesham et Iohannes presbiter Sar diocesis ipsum ecclesie de Eston quam fuerat canonice assecutus et aliquamdiu possederat sine lite contra iusticiam spoliarunt Cum igitur spoliatis iniuste restitutionis sit beneficio succurrendum dilectioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus eo sicut iustum restituto audiatis causam et apellatione remota fine canonico terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per districtionem eandem apellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Dat Rom apud Sanctum Petrum ii idus Junii pontificatus nostri anno secundo