Charter Document - 03221377
Charter Number: | 03221377 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Sar ecclesie decanus et eiusdem ecclesie capitulum salutem in vero salutari Noveritis nos unanimiter et concorditer subscriptam constitutionem super conditione vicariorum prelibate ecclesie fecisse in hunc modum Cum aliquis vicarius ad aliquam vicariam presentatus fuerit et admissus de cetero non poterit amoveri nisi de causa enormi et manifesta Quilibet vicarius singulis diebus denarium diurnum recipiet nomine commune quicquid contingat de communa canonicorum In festis vero duplicibus et in tribus diebus rogationum et in die octavarum Assumptionis beate Virginis et in festo sancti Martini duos denarios nomine commune percipiet Cum autem canonicus residens fuerit nichilominus vicarius eius predictam communam recipiet sive fuerit ad mensam eius sive non Cum vero vicarius de itinere redierit communam illius diei recipiet quacumque hora venerit Si quis vero vicarius forte matutinis non interfuerit rationabili causa impediente nichilominus communam illius diei percipiet Si quid legatum fuerit canonicis specialiter vel alicuius boni viri dono collatum soli canonici illud percipient Si quid legatum fuerit vicariis specialiter tanquam vicariis vel alicuius boni viri dono collatum soli vicarii illud percipient Si quid legatum fuerit commune vel alicuius boni viri dono collatum sine expressione canonicorum vel vicariorum tantum inde vicarius quantum et canonicus residens percipiet Et si forte canonicus sive vicarius absens fuerit pro negotiis ecclesie per considerationem capituli dum absens fuerit communam percipiet et expensas necessarias Quod ne posteris veniat in dubium et ne alicuius possit machinatione convelli hanc conventionem sigillorum nostrorum appositione duximus roborandam Dat per manum Hugonis cancellarii anno ab incarnatione domini MCCXIIII xvii kl Octobris