Charter Document - 03221317

Charter Document - 03221317


Charter Number: 03221317
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1227
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Sar et dilectis filiis archidiacono et magistro Th[ome] officiali Cant salutem et apostolicam benedictionem Venerabilis frater noster Coventr episcopus exposuit coram nobis quod [cum] inter priorem et monachos Coventr ex una parte et decanum et capitulum Lich ex altera super iure eligendi Coventr episcopum coram vobis auctoritate apostolic a diu sit questio agitata vos quia privilegia sedis apostolice producta fuerunt in medio quibus partes vel altera partium intentionem suam fundare intendunt de hiis iudicare nolentes causam instructam ad sedem apostolicam referre decrevistis Ne igitur aliquid desit quo minus eadem causa valeat expediri discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus ut privilegia quibus use sunt et specialiter privilegium felicis memorie Paschalis predecessoris nostri in prefigendo eis a vobis termino ad sedem apostolicam perferant firmiter iniungatis Dat Lat[eran] iiii non Aprilis pontificatus nostri anno primo