Charter Document - 03221310

Charter Document - 03221310


Charter Number: 03221310
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1201
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Sarr et dilectis filiis decano Oxon et precentori de Oseneya Lincoln diocesis salutem et apostolicam benedictionem Dilectis filiis A W L et R procuratoribus monasterii Coventr in nostra presentia postulantibus ut decideremus causam ortam inter eos et decanum ac canonicos Lich ecclesie super iure eligendi episcopum Coventr vel decidi per Wigorn episcopum et eius coniudices quibus dudum commissa fuerat mandaremus A vero R ac G procuratoribus ipsorum decani et canonicorum negantibus se mandatum ad agendum habere ac recusantibus examen iudicum predictorum ut pote a quibus propter manifestum gravamen se appellasse dicebant nos ex officio nostro vobis de certa scientia questionem huius deliberato consilio duximus committendam Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus revocato si quid forte factum est per prefatum episcopum et coniudices eius partes ad vestram presentiam convocantes et ad litis contestationem exceptionibus cavillosis et frustratoriis non obstantibus infra competentem terminum appellatione postposita compellentes easdem audiatis que hinc inde duxerint proponenda et causam predictam si de partium voluntate processerit iudicio vel concordia terminetis Alioquin eandem ad nos remittatis sufficienter instructam prefigentes partibus terminum competentem quo se apostolico conspectui representent iustam autore domino sententiam recepturi Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere nullis literis veritati et iustitie preiudicantibus a sede apostolica impetratis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Dat Lateran ii Kal Iunii pontificatus nostri anno octavo