Charter Document - 03221298
Charter Number: | 03221298 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1200 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Videlicet quod dicti abbas et prior et eorum conventus renuntiaverunt omni iuri et demande quam dicebant se habere in ecclesia de Wyca Remiserunt autem et quietas clamaverunt eidem Warino et dicto R persone de Wyca et aliis tam clericis quam laicis conventis omnes expensas et iniurias sibi per ipsos et suos illatas similiter et dampna que per eosdem perpessi sunt salvis dictis abbati et priori et eorum conventibus duabus garbis decimarum de dominico dicti Warini in villa de Wyka et salva sibi una virgata terre quam habent in parrochia de Wyka cum duobus tenementis et mesuagiis eorundem salvis sibi duabus partibus minutarum decimarum de dominico domini Warini in eadem villa quas de antiquo percipere consueverunt Dictus vero Warinus de Monte Kyniesi et R persona de Wyka et alii tam clerici quam laici conventi remiserunt et quietas clamaverunt dictis abbati et priori et eorum conventibus omnes expensas et iniurias sibi per ipsos et suos illatas similiter et omnia dampna que per easdem perpessi sunt Omnes vero predictas portiones quas predicti abbas et prior et eorum conventus percipiunt et percipere consueverunt in parrochia de Wyka sicut predictum est dictus Warinus per cartam suam sigillo suo signatam eisdem monachis perpetuo et libere possidendas pro se et heredibus suis confirmavit