Charter Document - 03221265

Charter Document - 03221265


Charter Number: 03221265
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1221
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et conventui Beccen[sibus] salutem et apostolicam benedictionem Nec novum est nec insolitum aut indignum Romanam ecclesiam hiis exhibere gratiam specialem quos conspicit religione florere Cum igitur monasterium vestrum per dei gratiam sic pollere religione noscatur ut merito debeat penes apostolicam sedem gratiam invenire vobis auctoritate presentium indulgemus ut in parochiis in quibus habetis veteres decimas totaliter seu partialiter ab antiquo tantam partem percipiatis de decimis quoque terrarum quas de cetero deduci contigerit ad culturam quantam in veteribus decimis noscimini optinere Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum e ius se noverit incursurum Dat Lateran ix kld Ianuarii pontificatus nostri anno quinto