Charter Document - 03221264
Charter Number: | 03221264 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1217 - 1224 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Videlicet quod nos cuius iurisdictioni et ordinationi partes se submiserunt habito consilio cum viris prudentibus discretis et in iure peritis et deum timentibus in primis absolvimus predictas ecclesias et ipsarum rectores imperpetuum ab omni prorsus iurisdictione predicti archidiaconi et omnium successorum eius decernentes quod nichil omnino a predictis abbate et conventu vel eorum ecclesiis prefatis exigere possint per se vel per suos preter denar sancti Petri sicut fit in aliis prebendis Et ne dictus archidiaconus et successores sui hac de causa gravamen incurrant vel iacturam ipsos a solita pensione qua nobis et successoribus nostris annuatim tenebantur duximus relevandos de quinque marcis ut qui antea xx marcas annuas nobis solvere consueverant decetero xv marcas annuatim nobis et successoribus nostris solvant ad terminos antiquitus statutos Et ne per hoc quod causa retormande pacis inter partes predictas providimus nobis et successoribus nostris proveniat detrimentum vel antiquorum reddituum fiat diminutio statuimus ut dicti abbas et conventus v marcas annuas nobis et successoribus nostris persolvant Verumptamen pro sinodalibus que nobis et successoribus nostris futuris temporibus et a dictarum ecclesiarum vicariis sunt solvenda ix s de predictis quinque marcis relaxamus Pro causarum etiam cognitione quam nobis et successoribus nostris reservamus unam marcam similiter de predictis quinque marcis dictis abbati et conventui duximus remittendam Ita quod solummodo ad solutionem trium marcarum quatuor solidorum quatuor denariorum loco certo et ydoneo nobis et successoribus nostris a predictis abbate et conventu in recompensatione dictarum trium marcarum iiii s iiii d assignetur Ita quod postquam ipsius redditus plenam et pacificam nacti fuerimus possessionem dicti abbas et conventus a solutione dictarum trium marcarum iiii s iiii d impune cessabunt et a prestatione ipsius pecunie omnino erunt immunes imperpetuum Et quia ecclesie de utraque Okeborne prebende dictorum abbatis et conventus sunt annexe de voluntate archidiaconi Wiltes in cuius archidiaconatu sunt site volumus et sic ordinamus ut in omnibus et per omnia eadem gaudeant libertate qua et predicte ecclesie de Wantyngg Hungerford et Saudiborne ut predictum est gaudere noscuntur Sinodalium tamen et denar sancti Petri a vicariis dictarum ecclesiarum sibi et successoribus suis reservamus exactionem Ipsi etiam archidiacono et successoribus suis unam marcam a pensione qua nobis et successoribus nostris annuatim tenebantur remittimus Pro qua remissione redditum certum unius marce nobis et successoribus nostris loco certo et ydoneo dicti abbas et conventus asignabunt reservata nichilominus nobis et successoribus nostris in omnibus prenominatis ecclesiis et earum parrochianis causarum cognitione et delictorum cohercione in omni iurisdictione extra personam procur[atoris] dictorum abbatis et conventus quem pro tempore ad custodiam dictarum ecclesiarum deputaverint que scilicet persona et ipsius collega decani Sar iurisdictioni immediate subiacebant Expensas hinc inde tactas statuimus remittendas