Charter Document - 03221262
Charter Number: | 03221262 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1215 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia abbas de Bello et eiusdem loci conventus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et dimisisse dilecto clerico nostro Moysi rectori ecclesie de Bromham et eius successoribus omnes decimas pertinentes ad sacristariam ecclesie nostre de Bello in parochia de Bromham scilicet omnes decimas provenientes de terris Roberti de la Roche et Osmundi heredis et Rogeri Blundi hominum nostrorum de Bromham pro quinquaginta solidis annuatim solvendis quos idem M et successores sui rectores ecclesie de Bromham sacriste nostro qui pro tempore fuerit prestito corporaliter sacramento sine fraude et dolo persolvent apud Bellum in duobus anni terminis scilicet in Nativitate sancti Iohannis Baptiste xxv solidos et in media Quadragesima xxv solidos Et sciendum quod si Moyses predictus vel successores sui rectores ecclesie [de] Bromham a solutione prefata tenninis statutis cessaverint expensas ob defectum solutionis illius factas et secundum formam iuris a nobis taxandas nobis resarcire teneantur et licebit sacriste nostro qui pro tempore fuerit sine contradictione qualibet ad talem decimarum predictarum possessionem reverti quam ante tempus compositionis huius habebat Quod ut ratum et inconcussum permaneat presenti scripto et sigillorum nostrorum appositione roboravimus His testibus magistris Th[oma] de Frakeh et magistro Luca canonico Sar Aaron persona ecclesie de Wimendon Gervasio capellano de Malling magistro Ricardo rectore ecclesie sancte Marie de Bello Stephano rectore ecclesie de Brictwalton Adam de Bromlegh et multis aliis