Charter Document - 03220398

Charter Document - 03220398


Charter Number: 03220398
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1225
Date type: Internal, Feast, Event
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

R dei gratia Sar ecclesie minister humilis viris venerabilibus in Cristo dilectissimis W eiusdem gratia abbati de Hyda et eiusdem loci conventui item persone et vicario de Peves salutem eternam in domino Literas domini pape suscepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate rescripti secuti vobis deferentes et indempnitati vestre consulentes attendentes nichilominus Ade de Estun senio confecti debilitatem post multiplices ammonitiones tam abbati predecessori vestro et conventui quam vobis super postulatis predictis concedendis factas demum mandatis apostolicis adquievimus ordinantes ac statuentes ob predictam memorati A infirmitatem quod idem in capella in fundo ac infra septa mansi sui apud Suerscot constructa ad quam nec patet nec facil[is] est aditus parochianis de Peves proprium habeat capellanum ipsi A et familie sue ac hospitibus divina celebrantem ita quod in eadem capella ad divina audienda alii non admittantur qui capellanus sumptibus dicti Ade in capella supradicta ministraturus matrici ecclesie de Peveseia fidelitatem faciet Iurabit etiam quod omnes obventiones et oblationes de predicta capella de quocumque vel quibuscumque provenientes rectori dicte ecclesie de Peves sine diminutione refundet ita quod si dolum vel fraudem circa predictas obventiones facere fuerit convictus cesset capella donec super hoc plene fuerit satisfactum Presentabitur autem capellanus prefate capelle rectori ecclesie de Pevesia et per ipsum archidiacono loci Postquam autem idem A in fata decesserit nullus ulterius in dicta capella capellanus celebrabit ratione huius nostre ordinationis quam personaliter dicto A ob causam fecimus memoratam Omnia autem predicta fideliter et sine fraude et dolo se observaturum predictus A tactis sacrosanctis iurabit et ad maiorem securitatem super hoc cautionem prestabit cyrographariam Nos etiam ad robur huius nostre concessionis seu ordinationis duo sub eodem tenore confecimus instrumenta quorum unum penes prefatum A alterum penes matricem ecclesiam de Peves remanebit Dat apud Novas Sar die martis proxima post festum sancte Trinitatis proximo sequens post captionem castri de Bedeford Hiis testibus domino W decano Sar et eiusdem loci capitulo domino S abbate de Stanl W de Leicest et G capellanis et multis aliis

Markups

Names Markup:



R dei gratia Sar ecclesie minister humilis viris venerabilibus in Cristo dilectissimis W eiusdem gratia abbati de Hyda et eiusdem loci conventui item persone et vicario de Peves salutem eternam in domino Literas domini pape suscepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate rescripti secuti vobis deferentes et indempnitati vestre consulentes attendentes nichilominus Ade de Estun senio confecti debilitatem post multiplices ammonitiones tam abbati predecessori vestro et conventui quam vobis super postulatis predictis concedendis factas demum mandatis apostolicis adquievimus ordinantes ac statuentes ob predictam memorati A infirmitatem quod idem in capella in fundo ac infra septa mansi sui apud Suerscot constructa ad quam nec patet nec facil[is] est aditus parochianis de Peves proprium habeat capellanum ipsi A et familie sue ac hospitibus divina celebrantem ita quod in eadem capella ad divina audienda alii non admittantur qui capellanus sumptibus dicti Ade in capella supradicta ministraturus matrici ecclesie de Peveseia fidelitatem faciet Iurabit etiam quod omnes obventiones et oblationes de predicta capella de quocumque vel quibuscumque provenientes rectori dicte ecclesie de Peves sine diminutione refundet ita quod si dolum vel fraudem circa predictas obventiones facere fuerit convictus cesset capella donec super hoc plene fuerit satisfactum Presentabitur autem capellanus prefate capelle rectori ecclesie de Pevesia et per ipsum archidiacono loci Postquam autem idem A in fata decesserit nullus ulterius in dicta capella capellanus celebrabit ratione huius nostre ordinationis quam personaliter dicto A ob causam fecimus memoratam Omnia autem predicta fideliter et sine fraude et dolo se observaturum predictus A tactis sacrosanctis iurabit et ad maiorem securitatem super hoc cautionem prestabit cyrographariam Nos etiam ad robur huius nostre concessionis seu ordinationis duo sub eodem tenore confecimus instrumenta quorum unum penes prefatum A alterum penes matricem ecclesiam de Peves remanebit Dat apud Novas Sar die martis proxima post festum sancte Trinitatis proximo sequens post captionem castri de Bedeford Hiis testibus domino W decano Sar et eiusdem loci capitulo domino S abbate de Stanl W de Leicest et G capellanis et multis aliis