Charter Document - 03220388

Charter Document - 03220388


Charter Number: 03220388
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1219
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei pennissione Sareb ecclesie minister humilis salutem in domino Noveritis quod cartam abbatis et conventus de Walth[am] inspeximus in hec verba [] Nos igitur dictum Alanum ad presentationem dicti abbatis et conventus nobis ad pretaxatam vicariam presentatum admisimus ipsumque in eadem episcopali auctoritate institutum in corporalem induci fecimus possessionem statuentes ut pretaxatam vicariam quo ad vixerit integre et quiete possideat Et in huius rei testimonium ei cartam nostram dedimus sigillo nostro communitam salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Suningg per manum Iohannis capellani idus Novembris pontificatus nostri anno iii Hiis testibus

Markups

Names Markup:



Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei pennissione Sareb ecclesie minister humilis salutem in domino Noveritis quod cartam abbatis et conventus de Walth[am] inspeximus in hec verba []embed Nos igitur dictum Alanum ad presentationem dicti abbatis et conventus nobis ad pretaxatam vicariam presentatum admisimus ipsumque in eadem episcopali auctoritate institutum in corporalem induci fecimus possessionem statuentes ut pretaxatam vicariam quo ad vixerit integre et quiete possideat Et in huius rei testimonium ei cartam nostram dedimus sigillo nostro communitam salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Suningg per manum Iohannis capellani idus Novembris pontificatus nostri anno iii Hiis testibus