Charter Document - 03220382

Charter Document - 03220382


Charter Number: 03220382
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1227 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus permissione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Scire volumus universos [quod] nos assensu decani et capituli Sar ad honorem beate Marie Sar dedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus omnibus liberis hominibus nostris qui nova burgagia capiunt vel recepturi sunt apud Shirebourne scilicet inter capellam sancti Thome et castrum quod ipsi et heredes sui teneant de nobis et successoribus nostris burgagia que habent vel habituri sunt in predicto loco libere pacifice integre honorifice et quiete imperpetuum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad huiusmodi burgagia pertinentibus ita videlicet quod presente ballivo nostro liceat ipsis et heredibus suis burgagia sua dare vendere vel obligare cuicumque voluerint preterquam ecclesiis domibus religiosis et iudeis sub tali forma scilicet quod quicumque aliquod burgagium dare voluerit hereditarie dabit nobis et successoribus nostris pro relevio quantum idem burgagium reddit per annum Sunt autem predicta burgagia in tres partes distincta Prima pars est in australi parte [vie] qua itur a capella sancti Thome versus castrum in qua parte plenum burgagium continet in longitudine viginti perticatas et in latitudine quatuor perticatas ita videlicet quod quicumque tale burgagium tenuerit dabit nobis et successoribus nostris duodecim denarios per annum Secunda pars est in boriali parte predicte vie in qua parte plenum burgagium continet in longitudine viginti quatuor perticatas et in latitudine quatuor perticatas et quicumque tale burgagium tenuerit dabit nobis et successoribus nostris annuatim decem et octo denarios Et qui plus vel minus tenuerit de talibus partibus burgagii secundum predictam quantitatem nobis et successoribus nostris respondebit Tertia pars est que se extendit a capella sancti Thome versus orreum nostrum in qua parte burgagium continet in longitudine duas perticatas et in latitudine duas perticatas et quicumque tale burgagium tenuerit dabit nobis et successoribus nostris octo denarios per annum Ipsi vero qui predicta burgagia tenent et tenebunt solvent prenominatum redditum ad quatuor anni terminos scilicet ad Natale domini quartam partem et ad festum Annuntiationis beate Marie quartam partem et ad festum Nativitatis sancti Iohannis Baptiste quartam partem et ad festum sancti Michaelis quartam partem pro omni servitio et exactione Quare volumus et concedimus quod predicti libere tenentes et heredes sui habeant imperpetuum predicta burgagia per predictum servitium bene et in pace sicut predictum est Et ad maiorem huius nostre concessionis securitatem sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri huic presenti carte sunt appensa Hiis testibus Henrico abbate Shirborn magistro Elia de Derham tunc sen[escallop] nostro Gilberto de Stapelbrigg canonic[is] Sar Gilberto de Hospitali Waltero de Purle Stephano de Burton Ricardo de Gulleford Rogero Everard tunc serviente de Shirborn cleric[o] Henrico de Haddon Philippo de Charteray Willelmo de Duyn Anno pontificatus nostri undecimo