Charter Document - 03220378

Charter Document - 03220378


Charter Number: 03220378
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R divina permissione Sar ecclesie minister humilis dilectis filiis in Cristo W decano et capitulo Sar salutem gratiam et benedictionem Benedictus deus qui prosperum fecit iter dilecti filii Roberti capellani nuntii ecclesie nostre qui complevit labores illius ad votum nostrum Et hoc sane dispensationi divine attribuimus non humane que in sapientia cuncta disponens quod difficile credebamus esse et quasi impossibile supra spem nostram sine aliqua difficultate expedivit Quapropter inspectis litteris quas dominus papa super hoc negotio inquisitoribus transmittit gaudeamus omnes in domino et pio mentis affectu pensemus gratiam quam fecit nobis dominus et simus strenui cooperatores et non ingrati gratie que nobis preter merita nostra divinitus concessa est Rogamus autem vos monemus et exortamur in domino quatinus tempestive mittatis viros providos et discretos cum litteris vestris ex parte capituli ad illos quibus negotium istud iniunctum est qui cum omni diligentia inquirant ab eisdem tempus et diem quando huic negotio volent intendere et ad hoc quanto tempestivius possunt eos inducant Nos autem quantum ad nos pertinet super hoc negotio non dormitabimus Valete