Charter Document - 03220376
Charter Number: | 03220376 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis Ricardus dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino eternam Cum assignaverimus ecclesiam de Bremel quod cedat in usus ministrantium ad missam beate Marie in ecclesia Sar singulis diebus volumus et statuimus de consensu dilectorum filiorum decani et capituli Sar quod succentor Sar quicumque pro tempore fuerit qui ad continuam tenetur residentiam in eadem ecclesia hanc habeat procurationem et per manus eius fiat solutio hiis qui misse predicte celebrationi singulis diebus intererunt ita tamen quod idem succentor semper unus sit eorum et pro suo labore diurnum recipiat denarium et cereos ad servitium faciendum ex parte nostra deputatos parari faciat Quod ut stabile sit et firmum presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri apponi fecimus Actum apud Sar mense Martii anno pontificatus nostri undecimo Hiis testibus magistro Willelmo de Merton domino Stephano de Tysebur magistro Elia de Derham magistro R cancellario Willelmo de Leycestr capellano Thoma de Sancto Martino canonic[is] Waltero de Purl Stephano de Burtun cleric[is] et multis aliis