Charter Document - 03220375
Charter Number: | 03220375 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1227 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R divina permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum controversia mota fuisset inter W decanum et capitulum Sar ex una parte et Ricardum de Harecurt militem et Nicholaum de Auvers clericum ex altera super ecclesia de Schorestan tali modo fuit in nos a partibus compromissum quod quicquid a nobis super dicta ecclesia esset ordinatum utraque pars sine contradictione aliqua observaret salvo iure patronatus dicto Ricardo de Harecurt et heredibus suis Nos autem pro bono pacis ad instantiam non modicam utriusque partis compromissum predictum in nos recipientes habito bonorum virorum consilio et tractatu et inspecto iure utriusque partis ita ordinavimus inter partes quod decanus et capitulum Sar annuatim percipient in perpetuum in dicta ecclesia de Schorestan x marcas ad opus commune Sar ad festum sancti Iohannis Baptiste per manus persone eiusdem ecclesie qui pro tempore fuerit computatis in illis x marcis xx solidis quos capitulum Sar de donatione abbatis et conventus de Sancto Wandragesilo in predicta ecclesia de Schoresta percipere consuevit Et dictis Ricardo de Harecurt et heredibus suis remanebit in perpetuum ius patronatus et ius presentandi ad totam eandem ecclesiam salvis predictis x marcis decano et capitulo Sar ita quod ipsi de cetero in perpetuum non possint in predicta ecclesia de Schorestan preter predictas x marcas aliquid vendicare nisi de voluntate dictorum Ricardi de Harecurt et heredum suorum Et ut hec nostra ordinatio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine roboravimus Dat [] Hiis testibus []