Charter Document - 03220372

Charter Document - 03220372


Charter Number: 03220372
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R divina permissione Sar ecclesie minister humilis venerabili viro et dilecto in Cristo filio domino W decano Sar salutem gratiam et dei benedictionem Cum sit ad mandatum apostolicum nuper a clero provisum unanimiter competens auxilium domino regi faciendum videlicet xvi pars bonorum ecclesiasticarum personarum sicut plenius expressimus in litteris vobis et capitulo super hoc a nobis directis nos attendentes quam sinceriter actenus amplexus sit dominus rex ecclesiam nostram quantumque eius indigeat favore et munificentia dilectionem vestram specialiter duximus exorandum quatinus sicut ecclesie nostre diligitis promotionem ipsum negotium quantum in vobis est tam fideliter celeriter et efficaciter expediatis quod qui pre ceteris regiam erga ecclesiam nostram gaudemus invenisse gratiam in hoc domini regis negotio ceteros precedamus diligentia tantum si placet facientes quod necessitas nobis et vobis cedat in virtutem Valete