Charter Document - 03220371

Charter Document - 03220371


Charter Number: 03220371
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R divina permissione Sar ecclesie minister humilis viro venerabili et dilectis filiis W decano et capitulo Sar salutem gratiam et benedictionem Sicut nobis supplicastis institimus diligenter apud dominum Cant et optinuimus quod singuli episcopi significent capitulis suis quod suum habeant procuratorem apud London ad quindenam post festum sancti Michaelis proximo sequentis Quapropter vobis mandamus quatinus ydoneum habeatis procuratorem predictis die et loco et sufficienter instructum super negotio pro quo dominus rex et nos vobis scripsimus Valete