Charter Document - 03220364
Charter Number: | 03220364 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Annexation |
Date: | 1222 - 1227 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens [carta] pervenerit Ricard[us] divina miseracione Sar ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus devenire nos de communi assensu capituli nostri firmiter statuisse ut prebenda de Calna dignitati thesaurarie Sar ecclesie amodo sit inseparabiliter annexa ad relevandam eiusdem dignitatis tenuitatem et inopiam a qua varii sumptus requiruntur in ecclesia nostra Quicumque vero deinceps thesaurariam cum predicta prebenda tenuerit augmentum luminarium quod in eadem ecclesia per dilectum filium nostrum magistrum Edmundum liberaliter noscitur institutum integre et absque diminucione conservabit Ut autem quod a nobis in hac parte statutum est perpetuam possit obtinere firmitatem id ipsum presenti scripto sigillo nostro et sigillo capituli nostri communito roboravimus Hiis testibus Willelmo decano Galfrido precentore magistro Roberto cancellario magistro Willelmo de Merton archidiacono Berkesir Anastasio succentore magistro Elya de Derh[am] magistro Galfrido Devon magistro Willelmo de Len Petro Picot Valentino magistro Rogero de Wrth Willelmo [de Leicestr et] Galfrido capellan[is et pluribus a]liis