Charter Document - 03220362

Charter Document - 03220362


Charter Number: 03220362
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1220 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Attendentes quod ea que assignavimus ad missam beate Virginis apud Sarr singulis diebus celebrandam minus sufficiant videlicet decem marce annuatim de ecclesia de Bremel percipiende donec proximo tota vacaverit et una hyda terre cum pertinentiis in Stratford que quondam pertinebat ad illam prebendam de Graham cuius prebende fuit canonicus Willelmus de Yngodeby tempore subscripte assignationis nostre de assensu et voluntate Willelmi decani et capituli Sar assignavimus ad predictum officium beate Virginis competentius et plenius faciendum decem libras sterlingorum de molendino nostro quod in civitate Sar construi fecimus Quas quidem decem libras de eodem molendino singulis [annis] ad quatuor anni terminos videlicet ad Natale domini quinquaginta solidos ad Pascha quinquaginta solidos ad Natale sancti Iohannis Baptiste quinquaginta solidos ad festum sancti Michaelis quinquaginta solidos nos et successores nostri per manum ballivi nostri de Sar solvemus succentori Sar qui pro tempore fuerit in usus predicti officii beate Marie convertendos quousque dictam ecclesiam de Bremel quam ad hoc imperpetuum contulimus et assignavimus post decessum vel resignationem magistri Ricardi rectoris eiusdem ecclesie totam proximo vacare contigerit vel quousque nos vel successores nostri ad prenominatum officium faciendum assignaverimus alibi decem libras certi redditus et in certo loco solvendas annuatim dictis terminis succentori Sarr modo predicto Cum autem prefata ecclesia de Bremel proximo vacans fuerit retinebimus nos et successores nostri ad opus nostrum tam predictas decem libras de molendino nostro sicut predictum est solvendas quam alias decem libras si quas alibi ut dictum est assignaverimus Et ut hec nostra concessio per prefatum tempus firma sit et stabilis presens scriptum sigillo nostro duximus communiendum