Charter Document - 03220361
Charter Number: | 03220361 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1220 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod cum de voluntate et assensu Willelmi decani et capituli Sarum necnon et de assensu Willelmi de Lindon tunc canonici unius prebende de Graham insuper de voluntate et assensu Willelmi de Yngodeby successoris eiusdem retinuisse mus ad opus nostrum et successorum nostrorum unam hydam terre in Stratford cum hominibus et omnibus pertinentiis suis que antiquis temporibus pertinebat ad dictam prebendam dictorum canonicorum de Graham considerantes quod ea que ad missam beate Marie apud Sarum celebrandam assignata sunt minus sufficiant de consensu memorati decani et capituli Sarum dictam hydam terre cum pertinentiis contulimus et assignavimus in perpetuum ad predictum officium faciendum Cuius hyde terre procurationem habebit succentor Sarum quicumque pro tempore fuerit salva una marca argenti annua de eadem hyda per manum dicti succentor is solvenda Iohanne Malemeyns incluse de Bretford quoad vixerit ad sui sustentationem ita tamen quod post decessum eiusdem incluse redeat marca ad dictum officium faciendum et ulterius alicui alii non solvatur Et ut hec nostra collatio et assignatio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus