Charter Document - 03220359

Charter Document - 03220359


Charter Number: 03220359
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ric[ardus] divina permissione Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Cum singulorum diocesis nostre provectibus invigilare ex cura pastorali debitores simus propensius tamen eorum qui ecclesiasticis ministeriis precipue in ecclesia Sar specialiter sunt deputati hac ratione inducti nichilominus etiam ex eo quod communam Sar tenuem admodum et exilem cognovimus provocati ecclesiam de Melkesham cum capella de Stokes et omnibus aliis pertinenciis suis salva vicaria perpetua eiusdem ecclesie ecclesie Sar in augmentum commune canonicorum ibidem residencium concessimus et dedimus et auctoritate pontificali confirmavimus Concesserunt autem nobis filiali affectione et pia devocione Willelmus decanus Sar et capitulum pro se et successoribus suis quod die anniversario deposicionis nostre persone et canonici et vicarii eiusdem ecclesie habebunt pitancias quales solent habere sollempnibus diebus cum pastu centum pauperum in perpetuum Ut autem hec donacio et confirmacio futuris temporibus robur perpetuum obtineant hoc scriptum sigilli nostri et sigilli capituli apposicione communivimus