Charter Document - 03220356

Charter Document - 03220356


Charter Number: 03220356
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1218
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum pervenerit R divina permissione Sar ecclesie minister humilis et A eiusdem loci decanus et capitulum Sar salutem in domino Indulta nobis a sanctissimo patre nostro papa Honorio libera facultate ecclesiam Sar ad locum commodiorem transferendi propter multas incommoditates et pressuras quibus subiacebat et de quibus sufficienter ei fides facta fuerat et sicut in rescripto plenius continetur generalem fecimus canonicorum convocationem Sar omnibusque pro maiori parte per se vel procuratores suos in capitulo residentibus examinatis singulorum diligenter votis et voluntatibus ab omnibus et singulis concorditer fuit responsum summe utile esse et expediens quod ad locum transferetur commodiorem et in hoc communiter et concorditer consenserunt Cumque de sumptibus et expensis quas translatio requirebat et nove fabrice constructio desiderabat ibidem et ab eisdem diligenter tractaretur attendentes quod efficacius et celerius adimplet universitas quod inutiliter interdum conatur unitas promiserunt universi et singuli se ad nove fabrice constructionem pro facultatibus prebendarum suarum continue usque ad septuennium libentissime et prompto animo subventuros ad maiorem securitatem cartam promissionis exponentes singulorum subscriptionibus communitam in qua quid et quantum quilibet eorum annuatim promiserit certis terminis usque ad septuennium persolvendum evidenter exprimitur De canonicis autem absentibus et qui in remotis agebant qui licet vocati fuissent commode interesse non poterant nec pro se mittere procuratores de communi providentia canonicorum quorum maior et sanior pars ad illum diem propter hoc convenerat decretum est ut absentes tamquam pars suo toti congruens presentium canonicorum exempla sequentes pro facultatibus prebendarum suarum ad constructionem fabrice matricis ecclesie singulis annis usque ad septuennium sine contradictione conferrent sicut alii qui in carta promissionis annotantur Et ne a promissione tam honesta infra terminum possit aliquis nostrum alicuius machinatione recedere presenti scripto nostro et capituli sigillo roborato necnon et singulis subscriptionibus communito omnes et singuli voluntarie nos obligamus terminos de communi providentia quatuor statuentes in quibus annis singulis usque ad septuennium quartam partem pecunie annuatim promisse sine contradictione et sine fraude persolvemus ad constructionem et per dei gratiam ad consummationem fabrice nostre convertendam Sunt autem hii termini primus in festo Omnium Sanctorum secundus in Purificatione beate Marie tertius in Ascensione domini quartus in Ad vincula sancti Petri Solutio autem dicte promisse pecunie facienda est in capitulo Sar ad predictos terminos illis qui ex parte episcopi et capituli ad hoc fuerint deputati Actum anno Verbi incarnati MCCXVIII pontificatus nostri anno secundo in capitulo Sar in die sanctorum Processi et Martiniani