Charter Document - 03220354

Charter Document - 03220354


Charter Number: 03220354
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1226
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod cum ius patronatus ecclesie de Boscumb ad priorem et monachos Sancti Neoti immediate spectaret sicut per diligentem inquisitionem in capitulo de Winterbum factam et per eorundem nobis plenius constabat instrumenta de qua quidem ecclesia dicti prior et monachi dimidiam marcam annuam sine auctoritate diocesani percipere solebant tandem decedente magistro Iohanne de Scal quondam eiusdem ecclesie rectore totum ius patronatus sivea advocationis quod habuerunt in ipsa eo quod tenue esset et exile beneficium nobis nostrisque successoribus in perpetuum commiserunt et absolute dimiserunt Nos igitur de dicta ecclesia tanquam patroni disponentes dictis priori et monachis intuitu caritatis et pro fervore religionis et hospitalitatis gratia que apud eos vigere dinoscitur contulimus unam marcam de dicta ecclesia nomine perpetui beneficii percipiendam annuatim per manum dicte ecclesie rectoris qui pro tempore fuerit Qui quidem iurabit eis quod absque omni difficultate et dolo et fraude dictam marcam singulis annis eis ad duos anni terminos persolvet scilicet ad Pasca dimidiam marcam et ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam Quod ut perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus in testimonium Dat apud Remmesbir sexto idus Augusti per manum Walteri de Purl clerici nostri pontificatus nostri anno decimo Hiis testibus magistro Luca magistro Rogero de Wrth canonicis Sar et pluribus aliis