Charter Document - 03220345

Charter Document - 03220345


Charter Number: 03220345
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1222
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Convenit inter dominum Ric[ardum] episcopum Sar et Iacobum de Potem de duabus croftis tene in Potem quarum una vocatur Thomcroft et alia Barndecroft unde inter eos mota fuit controversia Videlicet quod dictus Iacobus recognovit in curia domini episcopi ius dicti episcopi et ecclesie Sar in prefatis duabus croftis et illas in plena curia domino episcopo reddidit et quietas clamavit a se et heredibus suis Concessit autem dictus episcopus quod ex quo in curia domini regis plena facta fuerit ei securitas et per cyrographum in curia regis confectum quod post obitum dicti Iacobi heredes sui nullum possint sibi in eis ius vendicare tenebit dictus Iacobus de gratia et prestito episcopi in vita sua unam predictarum croftarum scilicet illam que dicitur Thomcroft Preterea cum plena facta fuerit securitas in curia domini regis debebit dictus Iacobus partem cyrographi istius quam penes eum habet dicto episcopo restituere quando fecipiet seisinam predicte crofte illi autem parti que penes Iacobum debet remanere dependebit sigillum episcopi et capituli Sar Alteri vero parti que penes episcopum remanebit sigillum Iacobi dependebit Act apud Novas Sar anno ab incarnacione domini MCCXXII feria quarta in ebdomoda Paschali Hiis testibus Roberto de Creveq[uo]r Waltero de Pavely Nicholao de Verdun Henrico filio Aucher Reginaldo de Caun W Gelberd Roberto Maudut Hugone Droyes Willelmo filio Luce Waltero de Wrftun Michaele de Kaning Ricardo de Hortun et multis aliis