Charter Document - 03220343
Charter Number: | 03220343 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1217 - 1219 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei permissione Sar ecclesie minister humilis congregationi Sancti Egidii de Ponteaud[Omari] que est in Cristo salutem et dei benedictionem Attendentes domus Sancti Egidii de Ponteaud[omari] tenues et modicas esse facultates et nichilominus effusam in omnes transseuntes etiam super vires eiusdem domus caritatem solo caritatis intuitu et ut specialius de cetero vestris commendemur orationibus dedimus vobis fratribus et sororibus apud sanctum Egidium de Ponteaudom[ari] deo servientibus omnes maiores decimas ecclesie de Estunninistre et in usus vestros auctoritate episcopali confirmavimus minoribus dumtaxat decimis de Estunninistre ad sustentationem vicarii qui pro tempore in ecclesia de Esturministre personaliter deserviet in ordine sacerdotali reservatis Rogamus ergo vos attentius quatinus tanto devotius pro nobis et pro Sar ecclesia deum sedulo interpellatis quanto liberalius et sincerius ad nullius instantiam set solum deum habendo pre oculis vobis istud contulimus beneficium Valete