Charter Document - 03220341

Charter Document - 03220341


Charter Number: 03220341
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219 - 1220
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Ricardus divina permissione Saresber ecclesie minister hurnilis salutem in domino Noverit universitas vestra nos ratam et gratam habere donationem quam Bartholomeus de Kemerford fecit deo et sancte Marie et monasterio de Persor et abbati et monachis ibidem deo servientibus de tribus cruftis et ii acris in villa de Kemerford in puram et perpetuam elemosinam secundum quod in cartis dicti Bartholomei quas dictus abbas et monachi de Persor inde habent plenius continetur eandem donationem et elemosinam quantum ad nos pertinet auctoritate pontificali confirmantes salvo in spiritualibus iure matricis ecclesie de Calna salvis etiam iure et auctoritate et dignitate nostra et ecclesie nostre et successorum nostrorum In huius autem confirmationis nostre testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus Dat apud Wynbumemunstr kl Iulii pontificatus nostri anno tertio Hiis testibus []