Charter Document - 03220336

Charter Document - 03220336


Charter Number: 03220336
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sar ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Volentes ea que ex pia devotione fidelium viris religiosis et eorum ecclesiis sunt collata perpetua stabilitate communiri de assensu et voluntate decani et capituli nostri concedimus et auctoritate episcopali confirmamus dilectis in Cristo filiis abbati et canonicis sancte Marie de Osen[eia] duas partes decimarum de dominico de Erdinton et duas partes omnium rerum que decimari solent in dominicis de Harewell et de Ledecumbe necnon et decimas de tribus hidis et de molendino de Elfinton quas ab antiquo continue et pacifice sicut per inquisitionem super eisdem decimis factam certificati sumus dicti canonici possederunt et de quibus in eorum auctenticis plenius est expressum Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetua gaudeant firmitate presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri in testimonium apponi fecimus salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra et successorum nostrorum Dat per manus Iohannis capellani nostri apud Novas Sar pridie idus Aprilis pontificatus nostri anno quarto Hiis testibus Willelmo decano Sar magistro Roberto cancellario Abraham thesaurario Galfr[ido] archidiacono de Berckesir Herberto archidiacono de Dorseth magistro Thoma de Chabeam subdecano Gilberto de Lacy Hugone de Templo magistro Willelmo de Mereton magistro Rogero Roberto de Sipthon canonico magistro Roberto de Clifford et multis aliis