Charter Document - 03220335
Charter Number: | 03220335 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina miseratione Sar ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Attendentes religiosam et honestam conversationem abbatis et conventus de Osen[eia] hospitalitatisque gratiam que ab eadem domo in omnes largius diffunditur divine pietatis intuitu concessimus et auctoritate pontificali de assensu decani et capituli nostri confirmavimus dictis abbati et canonicis ecclesiam de Pesi habendam sicut in carta bone memorie H predecessoris nostri plenius est expressum Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetua gaudeant firmitate presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri in testimonium apponi fecimus salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra et successorum nostrorum Dat per manum Iohannis capellani nostri apud Novas Sar pridie idus Aprilis pontificatus [nostri] anno quarto Hiis testibus Willelmo [decano] Roberto cancellario Abbraham tesaurario G archidiacono Herberto archidiacono de Dorsete [magistro] Thoma de Chabeham subdecano Gilberto de Laci [Hugone] de Templo magistro Willelmo de Meriton [] R[] [de] Sanford Roberto de Sibet Roberto [] et multis aliis