Charter Document - 03220331
Charter Number: | 03220331 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R[icardus] dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos de assensu Nicholai rectoris ecclesie de Sup[ar]et et Iohannis Launcelevee patris eius ad petitionem Iohannis filii Helye et Thome Chepe et parochianorum de Mortesterne statuisse et episcopali auctoritate confirmasse quod capella de Mortestern plenum et integrum de cetero habeat servitium per capellanum persone de Sup[ar]et qui capellanus ibidem personaliter residens capelle predicte deserviet Predicti vero Iohannes filius Helye et Thomas Chepe pro salute animarum suarum et heredum suorum dicte capelle de Mortestern ad sustentationem capellani in predicta capella divina celebraturi x acras terre concesserunt et dederunt Iohannes autem prenominatus iiii acras in uno clauso quas Manus frater suus tenuit ad edificationem et curtelagium faciend[um] cum quadam mara que pertinet eidem tenemento dictus Thomas duas acras et dimidiam unam scilicet apud Cnollam que vocatur Gothac[ra] et alteram apud Lanceland versus occidentem proximam terre Walteri Faite in Blakland et dimidiam acram super Cnollam intra terram Walteri Fait ubi predictus Thomas habet novem acras Thomas Gaiperinus dimidiam acram super Sorcestr heredes de Bremelam i acram et dimidiam scilicet que iacet sub prato de Bremelam et alteram dimidiam acram que iacet iuxta terram persone de Paret quod si predicti heredes non possunt warentizare dictus Iohannes debet hoc warentizare Bartholomeus unam acram et dimidiam scilicet apud Hemesberg et alteram dimidiam acram apud Renlege Stephanus de nemore dimidiam acram que iacet super Standene Sampson de Langel dimidiam acram que iacet iuxta divisas Radulfi de Vallibus Item predicti Iohannes et Thomas concesserunt quolibet anno ii Caret[as] de busca ad focum capellani ibidem residentis et decimas feni et molendini integre persolvere et quod dictus capellanus communionem habeat in pastura eiusdem vine quantum pertinet ad tantum terre Hanc autem ordinationem a predictis omnibus pro se et successoribus suis et heredibus suis iurisiurandi interpositione firmatam auctoritate pontificali confirmavimus relinquentes in posterum in testimonium huius nostre ordinationis hanc cartam nostram sigillo nostro communitam salvis in omnibus iure auctoritate [et] dignitate Sar ecclesie et nostra Dat ad novum locum apud Veteres Saresbir iiii kl Iulii pontificatus nostri anno secundo Hiis testibus magistro Willelmo precentore Sarr magistro Willelmo de Mertun canonico Sar dominis Ricardo de Mapeldur Iohanne Roberto et Galfr[ido] capellanis et Giliberto persona de Stapelbrigg et Ada clerico []