Charter Document - 03220328
Charter Number: | 03220328 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R divina permissione Sarr ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod cum decime garbarum de Wivelisford et de Mannigeford de dominico domini comitis ultra diffinitum tempus a canone per controversiam inter illos qui se patronos earundem decimarum gerebant vacassent nos easdem vacantes et secundum Lateranensis statuta concilii ad donationem nostram devolutas dilecto filio Michaeli clerico divine caritatis intuitu contulimus perpetuo possidendas ipsumque ad easdem admisimus et salvo iure patronorum in earundem corporalem induci fecimus possessionem salvis tamen iure et dignitate Sarr ecclesie et nostra et successorum nostrorum Quod ut perpetuum robur optineat presentem cartam sigilli nostri munitione roboravimus in testimonium Dat per manum magistri Roberti clerici nostri apud Cerdestok v idus Novembris pontificatus nostri anno secundo Hiis testibus domino Iohanne capellano magistro W de Merton Iohanne Buvet Thoma clerico Andrea camerario et aliis