Charter Document - 03220327

Charter Document - 03220327


Charter Number: 03220327
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

[U]niversis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R permissione divina Saresbyr ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Fervorem religionis dilectorum in Cristo filiorum prioris et conventus de Merton et eorundem hospitalitatis gratiam cum honorificata multa et magna misericordia ad omnes tam hylarem quam liberalem et sine delectu personarum omni petenti pro loco et tempore et personarum qualitate convenienter tribuentem attendentes ipsis in usus proprios immo potius per ipsos ad communem omnium per ipsos divertentium refectionem indigentiumque sustentationem intuitu dei et gloriose virginis quibus iugiter devote famulentur dedimus et concessimus fructus ecclesiarum de Lollesworth et de Coumbe et de Somerford salva tamen rectorum qui in ipsis ecclesiis pro tempore ministrabunt honesta secundum assignationem inferius expressam sustentatione Volumus namque et statuimus quod canonici prefati predictarum ecclesiarum mansos habeant capitates in ecclesia nichilominus de Lullesworth omnes decimas garbarum preter decimas garbarum duorum tenentium eorundem canonicorum Henrici videlicet de Kytene et Hugonis Rubbe quas una cum terra eiusdem ecclesie tota preter mansum capitalem cum omnibus ad eandem pertinentibus et cum omnibus decimis feni et aliis omnibus ecclesie decimis minutis et obventionibus habebit rector qui pro tempore fuerit ecclesie memorate In ecclesia autem de Coumba habebunt canonici memorati omnes decimas garbarum ita quod infra festa sancti Michaelis et Omnium Sanctorum dabunt rectori ecclesie qui pro tempore fuerit quinque quarteria frumenti et quinque quarteria ordei cui etiam rectori assignavimus totam terram ecclesie de Coumbe preter capitale mesuagium quod canonici habebunt Preterea idem rector habebit omnes minutas decimas et obventiones dicte ecclesie et omnes decimas feni In ecclesia vero de Somerford habebunt dicti canonici medietatem decimarum feni et omnes decimas garbarum et dabunt rectori ecclesie qui pro tempore fuerit quatuor quarteria frumenti et quatuor quarteria ordei infra festa sancti Michaelis et Omnium Sanctorum Altera vero medietas decimarum feni et omnes minute decime et omnes obventiones et tota terra ecclesie memorate cedent in portione rectoris ecclesie preter capitalem mansum qui remanebit canonicis cum modica terra illa scilicet que iacet inter eundem mansum et ecclesiam Volumus etiam et statuimus quod cedentibus vel decedentibus dictarum ecclesiarum rectoribus liceat dictis canonicis libere absque omni impedimento et difficultate portionum ipsis assignatorum ingredi possessionem ad portiones earundem ecclesiarum rectoribus assignatas capellanos idoneos [episcopo] Saresbyr presentaturis qui ab eo admittendi et instituendi tanquam persone in ordine sacerdotali quem cura ecclesiarum requirit in eisdem resideant personaliter et ministrent ac episcopo Sar de cura animarum et archidiaconis locorum de hiis que ad ipsos pertinent respondeant consuetis et ordinariis oneribus omnibus ab ecclesiarum rectoribus exigendis Quod si onus aliquod extraordinarium emerserit de hoc tam sepedicti canonici quam ecclesiarum rectores singuli pro rata portionis sue respondebunt Decrevimus etiam quod qui pro tempore fuerit rector ecclesie de Coumbe socium habeat sacerdotem commensalem qui in capella de Woulle divina celebret ipso rectore percipiente beneficium annuum quod dicte capelle parochiani ad sustentationem sacerdotis assignabunt in eadem ecclesia ministraturi Ad hec statuimus quod illud quod residuum fuerit de portione fructuum ecclesie de Somerford dictis canonicis assignata ultra quadraginta solidos quos in eadem ecclesia annuatim percipere consueverunt in ferrura equorum hospitum suorum indigentium secundum quod per predictos canonicos providebitur fideliter erogetur Volumus et statuimus quod hec nostra donatio et concessio prescripta futuris et perpetuis temporibus inviolabiliter observetur salvis auctoritate iure et dignitate Saresbyr ecclesie nostre [et nostra] et successorum nostrorum Et ad maiorem donationis et preordinate concessionis nostre firmitatem presenti scripto sigillum nostrum et sigillum capituli Saresbyr sunt apposita Hiis testibus domino Willelmo decano Gaufrido precentore et aliis Dat per manum Valentini apud Sar in crastino sancti Michaelis pontificatus nostri anno nono