Charter Document - 03220324
Charter Number: | 03220324 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1218 - 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sar ecclesie minister humilis et eiusdem loci capitulum salutem in domino Litteris presentibus protestamur sigilla dilectorum in Cristo abbatis et conventus de Malm[esbir] exemplatis instrumentorum originalium Sar ecclesie apposita [esse] non quia ea per sigillorum suorum appositionem approbaverint vel confirmaverint set solum testimonii gratia ne sit locus in posterum infitiationi quin tempore pacis inter ecclesiam Malmesbr reformate talia fuerint instrumenta originalia memorata que penes Cyrecestr deponuntur custodienda qualia sunt eorumdem originalium exemplata penes Waverleye deposita