Charter Document - 03220315
Charter Number: | 03220315 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1226 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R divina permissione Sarr episcopus magister H archidiaconus [et] Thomas officialis Cant magistro S de Tomebury canonico Herford eternam in domino salutem Cum super electione episcopi Coventr ex delegatione domini pape coram nobis questio agitetur que vertitur inter priorem et conventum Coventr ex una parte et decanum et capitulum Lich ex altera procuratoribus partium in nostra presentia constitutis ita convenit quod testium examinationem senum videlicet et valitudinariorum certis personis committeremus procuratore monachorum in magistrum A de Norfeld vel Ph[ilippum] de Alencestr procuratore vero canonicorum in abbatem de Derleg vel magistrum Nicholaum de Weston consentientibus nos autem ex officio nostro tertium examinatorem deputantes vobis in hac parte vices nostras de concensu partium duximus committendas Hinc est quod vestre discretioni auctoritate apostolic a qua fungimur mandamus quatinus una cum predictis examinatoribus a partibus electis testes senes et valitudinarios quos utraque pars duxerint coram vobis producendos diligenter examinetis atque eorundem depositiones sub signis vestris inclusas nobis transmittatis Testes etiam qui fuerint nominati se a perhibendo testimonio subtrahentes secundum formam mandati apostolici vice nostra compellatis Episcopus autem Coventr prefiget partibus diem et locum citra octabas Assumptionis beate virginis quibus cum suis examinatoribus compareant ut in examinatione procedatur Quod si alterutra partium die ab episcopo statuto examinatorem a se electum non presentaverit vos una cum examinatore partis alterius in examinatione nichilominus procedetis primo apud Coventr deinde apud Lich secundum quod expedire videritis hec executuri Valete in domino