Charter Document - 03220314
Charter Number: | 03220314 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1226 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia Sarr episcopus et magister H archidiaconus et Thomas officialis Cant viro venerabili et dilecto in Cristo A dei gratia Coventr episcopo et fratri W de Suham quondam abbati de Cumba salutem eternam in domino Cum super iure eligendi episcopum Coventr et usu electionis inter priorem et conventum Coventr et decanum et capitulum Lich tam auctoritate apostolica quam ex partium consensu coram nobis questio agitetur quia ad cause instructionem quorundam senum et valitudinariorum testimonium perhibetur esse necessarium ad partium instantiam vestre discretioni mandamus quatinus senes et valitudinarios quos utraque pars coram vobis duxerit producendos tam super iure eligendi quam usu electionis et aliis que ex forma contestationis probanda fuerint quam vobis exhiberi volumus diligenter examinare curetis Attestationes etiam sub sigillis vestris inclusas nobis transmittatis Quod si frater W vel nolit vel non possit examinationi interesse de consensu partium alius in locum suum subrogetur Si vero partes in personam aliquam consentire non potuerint vos episcope Coventr nullius college expectata presentia hoc exequamini Valete in domino