Charter Document - 03220311

Charter Document - 03220311


Charter Number: 03220311
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1224
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Sarr episcopus decanus Oxon et precentor Osen[eya] decano et canonicis Lich salutem Iterato et edicto peremptorio auctoritate domini pape qua fungimur vobis mandamus quatinus compareatis coram nobis per vos vel per sufficientem responsalem in crastino sancti Calixti in capella beate Caterine apud Westm[onasterium] priori et monachis Coventr super iure eligendi episcopum Coventr iuxta formam mandati apostolici vobis prius editi responsuri et iuri parituri Ut autem vobis plenius edatur prior et monachi Coventr dicunt quod electio Coventr episcopi ad eos sine vobis pertinet facienda scilicet iure communi et iure speciali iure communi quia sunt de ecclesia cath[edrali] de Coventr iure speciali ratione privilegiorum Romanorum pontificum scilicet bone memorie Eugenii Alexandri et etiam domini Honorii qui nunc presidet Dicunt etiam quod sunt in possessione ultime electionis ab eis facte sine vobis de persona Willelmi de Cornhull quondam Coventr episcopi et petunt absolvi ab omni impetitione vestra in posterum super electionibus Coventr episcoporum faciendis et silentium vobis imponi imperpetuum Valete