Charter Document - 03220304
Charter Number: | 03220304 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sar ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Universitati vestre notum facimus quod W prior et conventus de Brummora unanimi assensu et per publicum instrumentum sigillo eiusdem monasterii munitum ordinationi et dispositioni nostre commiserunt quicquid iuris habere videbatur in ecclesia de Candel Cum autem per instrumenta illorum plenius nobis constaret de iure eorundem de predicta ecclesia ita ordinavimus Videlicet quod prior et conventus de Monasterio Ederoso nomine perpetui beneficii annuatim percipient de eadem ecclesia quinque marcas esterlingorum ad duos anni terminos scilicet ad Natale domini xxxiii sol et iiii d ad Pentecosten xxxiii sol et iiii d per manum rectoris dicte ecclesie qui pro tempore fuerit ab episcopo Sar tanquam vero patrono illius ecclesie et episcopo in perpetuum instituendus vel per manum illius qui eam cum vacaverit in custodia tenuerit Rector vero illius ecclesie quicunque fuerit a domino episcopo institutus totum residuum omnium ad dictam ecclesiam pertinentium recipiet et omnia onera ad ecclesiam de iure spectantia sustinebit Ordinavimus etiam quod rector quicunque fuerit processu temporum infra tres septimanas proximas post institutionem suam prenominatis priori et conventui de Monasterio Ederoso cautionem prestabit iuratoriam coram nobis et successoribus nostris vel officialibus nostris quod predictum redditum quinque marcarum in supradictis terminis apud Novas Sar fideliter et sine dilatione et difficultate eisdem annuatim persolvet Similiter etiam et custos vacantis tempore vacationis prenominatum redditum quinque marcarum in supradictis terminis et loco fideliter et sine omni dilatione et difficultate prefatis priori et conventui persolvet Si vero predictus redditus in statutis terminis et loco vel tempore rectoris vel tempore custodis non fuerit solutus ipsius redditus detentor taliter tam mature auctoritate episcopali distringetur quod prefato priori et conventui tam de solutione predicti redditus quam de transgressione termini non servati satisfaciet Ut autem hec nostra ordinatio futuris temporibus firma et perpetua perseveret ad maiorem securitatem huic scripto in modum cirographi confecto cuius una pars penes ecclesiam Sar altera penes Monasterium Ederosum tertia pars penes ecclesiam de Candel remanebit appositum est signum nostrum una cum sigillo capituli Sar et sigillo prioris et conventus de Brummora Acta apud Sar anno ab incarnatione domini MCCXXV nonis Marcii Hiis testibus dominis Willelmo decano G precentore R cancellario E thesaurario Sar W archidiacono Barcsir Ricardo de Maupaudr B de Kemesic Valentino canonicis Sar magistro W de Wrth Thoma clerico et multis aliis