Charter Document - 03220290

Charter Document - 03220290


Charter Number: 03220290
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1218
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R dei gratia Sarr episcopus salutem in domino Cum dilecte filie priorissa et conventus de Garinges ex una parte et dilecti filii Hugo de Sannford et Willelmus de Nevill ex altera coram nobis ordinario iure de causa cognoscentibus totum ius quod habebant vel videbantur habere in ecclesia de Suthmorton deducerent in iudicium partibus in presentia nostra constitutis et lite coram nobis contestata testibus quoque ex utraque parte admissis et diligenter examinatis et postquam renuntiatum fuit ex utraque parte productionibus et attestationibus utriusque partis publicatis cum iam usque ad diffinitivum ventum esset calculum procuratores partium per quos lis fuerat coram nobis contestata in nos tanquam mediatores pacis compromiserunt fide interposita ex utraque parte et nichilominus litteratoria cautione exposita quod quicquid super dicta ecclesia in forma pacis statueremus sine contradictione et appellatione remota partes principales reciperent et in perpetuum ratum haberent Nos igitur communicato bonorum virorum consilio et iurisperitorum solum deum habentes pre oculis pensatis quoque meritis et circumstantiis cause utriusque partis in forma perpetue pacis firmiter statuimus quod priorissa et conventus de Garinges percipient duas partes garbarum de decimis ecclesie de Suthmorton pacifice et quiete habendas in perpetuum et sine calumpnia et hiis cum areola quadam competenti ad reponendas decimas in territorio ecclesie eis assignata nomine beneficii sint contente ita quod nichil amplius in dicta ecclesia sibi possint aliquo tempore vendicare Totum vero residuum dicte ecclesie cum omnibus pertinentiis percipiet sacerdos qui in dicta ecclesia ministrabit personaliter in ordine sacerdotali presentatus unanimiter a dictis militibus tamquam veris patronis et ab episcopo tanquam persona instituendus qui cautionem faciet monialibus de indempnitate portionis eis assignate et omnia onera episcopalia et archidiaconalia sustinebit Et ut hec forma pacis rata maneat et inconcussa eam auctoritate episcopali confirmavimus Hiis testibus Galfr[ido] archidiacono Berkysyr magistro R persona magistro Luca magistro Henrico Tessun canonicis Sarr domino I capellano nostro I de Wykeneholt Adam de Crep milite magistro Rogero Valentino clericis nostris et multis aliis Dat apud Ramesbir xii kal Septembris pontificatus nostri anno secundo per manum I capellani