Charter Document - 03220286
Charter Number: | 03220286 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1219 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Sanctissimo patri et domino H dei gratia summo pontifici devotissimi sanctitatis sue servi R miseratione divina Salisbur ecclesie minister humilis et S eiusdem permissione abbas Rading promptum devotionis et obedientie famulatum Mandatum sanctitatis vestre venerabilis pater P Norwycensis electus camerarius vester et apostolice sedis legatus et ego Sar suscepimus in hec verba [] Huius igitur autoritate mandati vocavimus partes ut coram nobis comparerent apud Schaftebur in octabis sancti Iohannis Evangeliste ad componendum inter se secundum tenorem formarum a vobis prescriptarum Die vero statuto cum memoratus dominus P vices suas commisisset m[ich]i abbati Rading comparuerunt partes coram nobis episcopus videlicet in propria persona prior autem et conventus per procuratores solempniter instructos et datos ad componendum secundum aliquam formarum partibus transmissarum sub bulla vestra vel aliam competentem iuxta tenorem mandati vestri partibus directi Cum itaque partes diligenter monuissemus ad pacem tandem in subscriptam formam pacis que nobis et aliis competens esse videbatur consenserunt verum quia inter eos tam de temporalibus quam de spiritualibus et spiritualibus annexis agebatur quantum ad temporalia nobis mediantibus composuerunt in hunc modum Videlicet quod de portione que cesserat in partem episcopi per ordinationem autoritate sancte recordationis domini Innocentii pape tertii factam remanebunt ipsi episcopo et successoribus suis in perpetuum maneria de Wynescomb Pokelchurch Blakeford et Cranemer cum omnibus pertinentiis suis De portione etiam que per ordinationem predictam monachis cesserat remiserunt dicti monachi eidem episcopo et successoribus suis in perpetuum sectam quam predictum manerium de Cranemer faciebat hundredo eorum Revertentur autem ad monachos predictos de portione ipsius episcopi maneria subscripta Mere Boclond Kyngton Cristemalford Baddebury et Aysshebury cum libertatibus per episcopum eisdem adquisitis quantum in eo est et omnibus aliis pertinentiis suis exceptis advocationibus ecclesiarum De militibus quoque ita convenit quod episcopus habeat et successores sui in perpetuum illam partem militum qui pertinere noscuntur ad feuda et terras ipsi episcopo remanentes et preterea feudum et servitium unius militis in Camelerton cum omnibus pertinentiis suis Monachi vero habebunt omnes alios milites de portione episcopi ad eos reversura et tam de illis quam aliis quos prius habuerunt per ordinationem memoratam excepto feodo de Camelerton quod respondebit episcopis immediate facient servitium regale predicto episcopo et successoribus suis in perpetuum et episcopus et successores sui per manus suas illud facient domino regi et inde eos erga dominum regem acquietabunt De spiritualibus autem et spiritualibus annexis partes eedem ordinationi nostre sese pure et absolute commiserunt Nos vero ita ordinamus quod prenominatus episcopus et successores sui in perpetuum habeant patronatum monasterii Glaston secundum tenorem [carte bone memorie] I quondam illustris regis Anglie quam inspeximus et de verbo ad verbum fideliter transcribi fecimus et presentibus annecti advocationes etiam ecclesiarum de Aysshbury Cristemalford Kyngton et Boclaund que prius per ordinationem episcopo remanserant et advocationem ecclesie de Camelerton Habebunt etiam dicti episcopus et successores sui in perpetuum plenam iurisdictionem in monasterio Glaston ad diocesanum iure ordinarie potestatis pertinentem Idem autem episcopus concessit monachis liberaliter quod ad eos revertatur advocatio ecclesie de Mere que prius in portionem episcopi devenerat et quod habeant antiquas et debitas pensiones scilicet de ecclesiis de Pokelischurch Wynescombn et Camelerton quarum advocationes episcopis remanebunt In hanc autem formam pacis pater sanctissime a vestra sanctitate approbandam et sufficienter confirmandam partes sponte et liberaliter consenserunt si sancte paternitati vestre visum fuerit paci et utilitati ecclesiarum expedire quod earum unio auctoritate vestra dissolvatur Ad omnia vero predicta firmiter et bona fide servanda utraque pars se iuramento corporaliter prestito obligavit ita quod nullo unquam tempore veniet contra Et in huius rei robur et testimonium tam nos quam predictus episcopus prior et conventus Glaston prior et conventus Bathon et capitulum Well sigilla nostra presentibus apposuimus Conservet altissimus vitam et incolumitatem vestram ecclesie sue sancte per tempora longiora
Markups
Names Markup:
Sanctissimo patri et domino H dei gratia summo pontifici devotissimi sanctitatis sue servi R miseratione divina Salisbur ecclesie minister humilis et S eiusdem permissione abbas Rading promptum devotionis et obedientie famulatum Mandatum sanctitatis vestre venerabilis pater P Norwycensis electus camerarius vester et apostolice sedis legatus et ego Sar suscepimus in hec verba []embed Huius igitur autoritate mandati vocavimus partes ut coram nobis comparerent apud Schaftebur in octabis sancti Iohannis Evangeliste ad componendum inter se secundum tenorem formarum a vobis prescriptarum Die vero statuto cum memoratus dominus P vices suas commisisset m[ich]i abbati Rading comparuerunt partes coram nobis episcopus videlicet in propria persona prior autem et conventus per procuratores solempniter instructos et datos ad componendum secundum aliquam formarum partibus transmissarum sub bulla vestra vel aliam competentem iuxta tenorem mandati vestri partibus directi Cum itaque partes diligenter monuissemus ad pacem tandem in subscriptam formam pacis que nobis et aliis competens esse videbatur consenserunt verum quia inter eos tam de temporalibus quam de spiritualibus et spiritualibus annexis agebatur quantum ad temporalia nobis mediantibus composuerunt in hunc modum Videlicet quod de portione que cesserat in partem episcopi per ordinationem autoritate sancte recordationis domini Innocentii pape tertii factam remanebunt ipsi episcopo et successoribus suis in perpetuum maneria de Wynescomb Pokelchurch Blakeford et Cranemer cum omnibus pertinentiis suis De portione etiam que per ordinationem predictam monachis cesserat remiserunt dicti monachi eidem episcopo et successoribus suis in perpetuum sectam quam predictum manerium de Cranemer faciebat hundredo eorum Revertentur autem ad monachos predictos de portione ipsius episcopi maneria subscripta Mere Boclond Kyngton Cristemalford Baddebury et Aysshebury cum libertatibus per episcopum eisdem adquisitis quantum in eo est et omnibus aliis pertinentiis suis exceptis advocationibus ecclesiarum De militibus quoque ita convenit quod episcopus habeat et successores sui in perpetuum illam partem militum qui pertinere noscuntur ad feuda et terras ipsi episcopo remanentes et preterea feudum et servitium unius militis in Camelerton cum omnibus pertinentiis suis Monachi vero habebunt omnes alios milites de portione episcopi ad eos reversura et tam de illis quam aliis quos prius habuerunt per ordinationem memoratam excepto feodo de Camelerton quod respondebit episcopis immediate facient servitium regale predicto episcopo et successoribus suis in perpetuum et episcopus et successores sui per manus suas illud facient domino regi et inde eos erga dominum regem acquietabunt De spiritualibus autem et spiritualibus annexis partes eedem ordinationi nostre sese pure et absolute commiserunt Nos vero ita ordinamus quod prenominatus episcopus et successores sui in perpetuum habeant patronatum monasterii Glaston secundum tenorem [carte bone memorie] I quondam illustris regis Anglie quam inspeximus et de verbo ad verbum fideliter transcribi fecimus et presentibus annecti advocationes etiam ecclesiarum de Aysshbury Cristemalford Kyngton et Boclaund que prius per ordinationem episcopo remanserant et advocationem ecclesie de Camelerton Habebunt etiam dicti episcopus et successores sui in perpetuum plenam iurisdictionem in monasterio Glaston ad diocesanum iure ordinarie potestatis pertinentem Idem autem episcopus concessit monachis liberaliter quod ad eos revertatur advocatio ecclesie de Mere que prius in portionem episcopi devenerat et quod habeant antiquas et debitas pensiones scilicet de ecclesiis de Pokelischurch Wynescombn et Camelerton quarum advocationes episcopis remanebunt In hanc autem formam pacis pater sanctissime a vestra sanctitate approbandam et sufficienter confirmandam partes sponte et liberaliter consenserunt si sancte paternitati vestre visum fuerit paci et utilitati ecclesiarum expedire quod earum unio auctoritate vestra dissolvatur Ad omnia vero predicta firmiter et bona fide servanda utraque pars se iuramento corporaliter prestito obligavit ita quod nullo unquam tempore veniet contra Et in huius rei robur et testimonium tam nos quam predictus episcopus prior et conventus Glaston prior et conventus Bathon et capitulum Well sigilla nostra presentibus apposuimus Conservet altissimus vitam et incolumitatem vestram ecclesie sue sancte per tempora longiora