Charter Document - 03220271
Charter Number: | 03220271 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1227 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit R divina permissione Sarr ecclesie minister humilis salutem in domino Noverit universitas vestra nos de communi assensu capituli nostri dedisse et concessisse Petro de Camera pro diurno servicio quod exhibuit Hereberto bone memorie antecessori nostro Sarr episcopo totum tenementum illud cum omnibus pertinenciis suis in manerio nostro de Ramesbir apud Beydon quod Warinus cocus tenuit quondam habendum et tenendum de nobis et successoribus nostris toto tempore vite sue cum omnibus libertatibus suis sicut umquam dictus Warinus illud melius et liberius tenuit reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim dimidiam marcam argenti in festo sancti Michaelis pro omni servicio ad nos vel successores nostros pertinente Et si forte per maritagium vel alio modo exscambium ad valenciam illius terre eidem fecerimus tenetur Petrus restituere nobis vel successoribus nostris illud tenementum cum omnibus pertinenciis suis salvis sibi bladis et catallis suis que in eodem tenemento fuerint Et si forte ei exscambium non fecerimus post decessum ipsius Petri illud tenementum in dominicum nostrum vel successorum nostrorum absque omni contradictione revertetur Et ut hec nostra donacio et concessio robur obtineat presens scriptum sigilli nostri munimine corroboravimus Hiis testibus domino Ricardo de Mapodr Bartholomeo de Cames tunc senescall[o] domino Iohanne capellano Roberto Choterel et Valentino canonicis Sarr Hugone Malet Radulfo de Gussel militibus Girardo de Munbir Michaele de Worton Picot de Baldamasha Waltero de Mere Waltero Lof Henrico de Baldam[ashal] Alexandro de Baldam[ashal] et multis aliis