Charter Document - 03212232

Charter Document - 03212232


Charter Number: 03212232
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1207
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

et ipse habito prudentum virorum consilio statutum suum misericorditer et honeste constitutum ad perpetuam pacem fecit quod sigillo suo et sigillo capituli consignatum est Quia vero monachi sibi timebant quod non plena eis facta esset securitas in statuto eo quod Gilbertus de Sutton ecclesiam de Sutton corporaliter possideret dum viveret licet secundum formam statuti eis solvere debebat nomine decimarum tam de Sutton quam de Wilmintone pensionem quatuor marcarum ut vicarius perpetuus petierunt ab episcopo ut ipsius statuti executionem differret donec vel in ipsis dictis decimis ipso G decedente vel recedente vel in ecclesia de Frendesberi vel in ecclesia de Boxel si alterutram illarum in vita sua vacare contigerit ipse statutum ipsum in una de predictis tribus ecclesiis compleret quod si forte accideret statutum ipsum perpetua firmitate gauderet sub ea tamen cautela que in eo posita est circa successorem suum Et episcopo ultro et liberaliter concesserunt ut quicquid accideret in vita sua sive post decessum suum erga successores suos domus hospitalis de Strod cum omnibus que in presentiarum possidet firmitate et securitate fruetur imperpetuum secundum ordinationem statuto factam videlicet ut cum yconomum eius decedere contigerit episcopus habito consilio cum priore Roffensi et sanioribus de capitulo quos ad hoc vocare voluerit alium ydoneum ad ipsius domus regimen instituat qui post institutionem coram episcopo in capitulo Roffensi fidelitatem faciafi iure iurando quod domum ipsam et ad ipsam pertinentia fideliter tractabit nec aliquid citra consensum episcopi alienabit et deductis necessariis expensis suis et duorum presbiterorum et duorum diaconorum et duorum subdiaconorum et aliorum necessariorum servientum omne residuum in usus pauperum salubriter expendet et statutum ab eo de pauperibus recipiendis institutum observabit nec ab aliquo pro posse suo patietur immutari fidem etiam presertim de pensionibus ecclesiarum de Eyleford et sancte Margarete monachis fideliter persolvendis scilicet de Eyleford duas marcas et de ecclesia sancte Margarete dimidiam marcam observabit Quo facto monachi ipsum in osculum pacis et consortium fraternitatis admittent firmiter promittentes quod eum et domum suam cum ambito suo cimiteriali et tam omnibus prediolis in eo contentis quam tribus mansuris extra adiacentibus que pertinent ad eundem ambitum videlicet quas Wineman et Almarus Buche et Godwinus textor quondam tenuerunt et cum ecclesia de Aileford et ecclesia sancte Margarete salvis predictis pensionibus suis et cum minutis decimis de dominico de Wicham provenientibus et cum ecclesia beati Nicholai de Strod parochiali cum parochia que consuevit esse sancti Martini et omnibus ad eam pertinentibus necnon et alia omnia ad predictam domum pertinentia manutenebunt nec immutationem status nec rerum alienationem quantum in eis fuerit sustinebunt consilium et auxilium ei exhibituri si quis eum et domum suam indebite molestare contenderit nec quicquam dominationis vel aliquid aliud ultra quam predictum est in predicta domo vendicabunt Et ob reverentiam evidentiorem beati Andree annis singulis in festo apostoli ad maius altare offeret predictus iconomus duos cereos iiii librarum cere Ita videlicet ut decetero non liceat domui hospitali aliquam terram ad dominium monachorum pertinentem emere vel aliquo alio titulo sibi adquirere ubi relevium eorum vel aliquid iuris ad eos pertinens eis deperire possit citra consensum eorum Necnon et ipso concesserunt quod in vita ipsius pacifice quicquid acciderit de executione statuti exennia percipiet ubicumque fuerit in festo beati Andree Et ad ipsum pertinebit ordinatio servientium si quis decesserit et ecclesiarum infra episcopatum ad ecclesiam Roffensem pertinentium si quam in vita sua vacare contigerit et nominatio instituende persone in ecclesiis extra episcopatum constitutis presentatione personarum ipsi pariter et monachis reservata episcopo loci facienda ita quod si monachi erga episcopos locorum optinere potuerint pensiones ecclesiarum que extra episcopatum Roff[ensem] sunt constitute competenter augeantur et clerici iam instituti vel in vita episcopi ab eo instituendi dum vixerint firma pace gaudebunt Episcopus igitur eorum petitioni condescendentes predictis annuit ut prelibatum est salvo sibi quod si forte in vita sua contra hanc ordinationem monachi venire contenderint ipse non expectata vacatione alicuius predictarum ecclesiarum auctoritate ordinaria vel domini pape literarum super hoc iudicibus delegatis commissarum ad observationem statuti ipsos compellet ita quod id quod in statuto ordinatum est de ecclesia de Sutton viribus carebit si in alterutra aliarum predictarum ecclesiarum in vita sua hoc fuerit adimpletum quod si forte in vita sua de aliqua predictarum ecclesiarum ad plenum effici non potuerit liberum erit monachis auctoritate statuti tunc successorem suum ad ipsius observationem compellere vel si maluerint petitiones suas in vita episcopi iam sopitas erga successorem suum denuo suscitare salvo statu domus hospitalis ut dictum est imperpetuum et ecclesiarum possessione clericis ab episcopo institutis vel instituendis reservata nimirum ipsi episcopo auctoritate interpretandi si forte futuris temporibus in vita sua dubietas aliqua super iamdictis emerserit Quod totum ut stabilitate firma perseveret tam cirographo quam sigillorum episcopi et monachorum appositione roboratum est Hoc autem factum fuit xxii anno pontificatus ipsius G episcopi die sancte Margarete Hiis testibus W archidiacono Roffensi Waltero cappellano suo magistro Radulfo Roberto de Rochingham clericis suis Ad[am] de Richinghal W de Stan I de Glanvil W medico Benedicto de Snodiland T de Norton Hugone de Stutevill clericis T de Sancto Martino H de Cobeh H de Mailing I filio Rosee W Potyn Eborardo cementario Roberto Marm[ion] H ianitore Aluredo coco Hugone cementario Osberto capellano de Stok Iohanne capellano de Nort et multis aliis