Charter Document - 03211232

Charter Document - 03211232


Charter Number: 03211232
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1206
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri [] Sareb[eriens]i episcopo et dilectis filiis [] priori de Mertone et [] archidiacono Surreie Wynton[iensis] diocesis salutem et apostolicam benedictionem Venerabilis frater noster [] Roffensis episcopus auribus nostris intimavit quod cum Roffenses monachi questionem adversus eum super querelis variis suscitassent deinde redeuntes ad cor et coram eo prostrati communiter in capitulo sese ac petitiones suas ipsius misericordie commiserunt commissionem huiusmodi pacis osculo confirmantes Ipse vero deliberato consilio cum quibusdam de capitulo consilii sanioris et aliis viris religiosis ac in iure peritis agens misericorditer cum eisdem super hiis statutum fecit tam utile quam honestum quod demum omnibus audientibus in capitulo recitavit cunctis annuentibus preter unum qui tamen incontinenti consensit Cum igitur ea que ab episcopo fiunt non nisi rite fieri presumamus utpote de cuius honestate bonam opinionem habemus discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus dictos monachos ad observationem illius statuti quod tam sollempniter quam canonice proponitur esse factum per censuram ecclesiasticam sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo veritate cognita compellatis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu ea frater episcope cum eorum altero nichilominus exequaris Dat Rom[e] apud Sanctum Petrum xii kaln Ianuarii pontificatus nostri anno nono