Charter Document - 03210252
| Charter Number: | 03210252 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Herebertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Ea que ab antecessoribus prudenter et pie statuuntur stabili decet firmitate muniri ne possint in posterum aliqua malignantium versutia perturbari Inde est quod inspecta carta viri venerabilis et bone memorie decessoris nostri Iocelini quondam episcopi Sar super confirmatione ecclesiarum de Colyngeburn et de Everleg monasterio de Wherewell et monialibus ibidem deo servientibus divine miserationis intuitu facta piis eius inherentes vestigiis prenominatas ecclesias sicut eas canonice sunt consecute prefatis ecclesie et monialibus de Wherewell auctoritate pontificali confirmamus salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Sar per manum Willelmi Raimund xii kl Martii pontificatus nostri anno septimo Hiis testibus Hugone de Gaherst magistris Rogero de Wynesham et Thoma de Chabbeh[am] Bartholomeo et Habreham capellanis Albric[o] Iohanne de Wynton et Rogero de Hampton clericis Roberto de Camera et multis aliis
