Charter Document - 03210251
Charter Number: | 03210251 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Herbertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Ea que ab antecessoribus nostris prudenter et pie statuuntur stabili decet firmitate muniri ne possint in posterum aliqua malignantium versutia perturbari Inde est quod nos inspecta carta viri venerabilis et bone memorie decessoris nostri Iocelini quondam episcopi Sar super confirmatione duarum partium omnium decimarum de dominiis tam de Inkepenne quam de Bradefeld Gervasii Paganelli et omnium decimarum totius dominii de Foghelescote et omnium decimarum totius dominii de Mildeston et duarum partium totius dominii de Hannedona Willelmi de London monasterio de Where well et monialibus ibidem deo servientibus divine miserationis intuitu facta piis eius inherentes vestigiis prenominatas decimas universas et singulas sicut eas canonice sunt consecute prefatis ecclesie et monialibus de Where well auctoritate pontificali confirmamus salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Sar per manum Willelmi Ramund xii kalend Martii pontificatus nostri anno septimo Hiis testibus Hugone de Gaherst magistris Rogero de Wynesham et Thoma de Cobbeh[am] Bartholomeo et Habraham capellanis Albric[o] Iohanne de Wynton et Rogero de Hampton clericis et multis aliis