Charter Document - 03210248

Charter Document - 03210248


Charter Number: 03210248
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1194 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum quedam controversia verteretur coram domino Herberto Sar episcopo inter Iohannem priorem de Walengeford et Willelmum de Henred militem super celebratione divinorum in capella de Henred quam prefatus W lapideam de novo construxerat tandem hoc modo conquievit Dominus prior de Walengeford recognovit in prefata capella de Henred tribus diebus in ebdomada scilicet die lune die mercurii et die veneris per capellanum matricis ecclesie divina debere celebrari salvis omnibus ad iura parochialia matricis ecclesie pertinentibus Dominicis vero diebus et aliis diebus festivis predictus Willelmus de Henred cum tota familia sua matricem sequetur ecclesiam Dictus vero de Henred W promisit in presentia domini episcopi quod numquam per se vel per successores suos aliud quam in hoc scripto autentico expressum est nisi per gratiam et voluntatem ecclesie de Walengeford ad prefatam capellam de Henred vendicabit In huius autem rei testimonium dominus H Sar episcopus sigillum suum aposuit Is testibus Abraham capellano Rogero de Welles Stefano decano G de Turbervile Illberto de Macay et multis aliis