Charter Document - 03210237
| Charter Number: | 03210237 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1194 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri ad quos presens scriptum pervenerit quod ita convenit inter H episcopum Sar et Reginaldum de Lea et Rogerum de Breng quod quando idem episcopus fecit inquisitionem suam de dominicis suis per episcopatum quod recognitum fuit per sacramentum legalium hominum quod terra quam prefati Reginaldus de Lea et Rogerus de Breng tenuerunt est de vilenagio servili ad operationem Set dominus episcopus misericordia motus pro eis concessit illis eandem terram tenendam ab eo eodem servitio quo ante tenuerunt festo sancti Michaelis proximo post consecrationem episcopi usque ad vii annos completos ita tamen quod prenominati R et R reddiderunt cartas suas in plena curia et quod de cetero non querunt artem nec ingenium calumniandi nec clamandi ius aliquod in terram illam Et ut episcopus libentius et diligentius hanc concessionem eis faceret dederunt R et R episcopo cc oves matrices et ii multones Testibus Iacobo de Poterna Luca de Caning Rogero filio Everardi Willelmo de Cotis W et aliis
