Charter Document - 03210235
Charter Number: | 03210235 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Herb[ertus] dei gratia Saresb episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod nos dilectorum nobis in domino filiorum prioris et conventus de Sancto Fromundo honesta conversatione et religionis fervore consideratis ad eorum sustentationem quadraginta solidos annuos eis de ecclesia de Sagees per manum rectoris eiusdem ecclesie quicumque pro tempore fuerit rector illius ecclesie percipiendos concedimus et auctoritate pontificali presentisque scripti munimine confirmamus salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Sunning per manum Willelmi de Winton viii id Octobris pontificatus nostri anno xiii Hiis testibus Albrico archidiacono Berk Thoma et Andrea de Chabbeh[am] magistris Petro et Adam capellanis Hugone de Templo et Iohanne de Wint clericis Willelmo de Capella et multis aliis