Charter Document - 03210228
| Charter Number: | 03210228 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f95v,p194) |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herbertus dei gratia Sar[esburiensis] episcopus salutem in domino Cum fraterne dilectionis et pastoralis sollicitudinis toti gregi divina permissione nobis commisso simus debitores illos tamen prerogativa cure et caritatis amplectimur quibus propter privilegium religionis specialius obligamur Unde dilectis nobis filiis abbati et conventui Rading[ensibus] quorum publice fame testimonio viget et in hospitalitate caritas et in honestate religio pio pastoris affectu providere et subvenire volentes eisdem monachis ad domus sue sustentationem et hospitalitatis gratiam in ea fovendam auctoritate pontificali confirmamus in ecclesia de Thacham de duabus portionibus quas nomine perpetue vicarie sue possidet Robertus clericus de Tacham et prius Nigellus predecessor eius possedit ix marcas argenti per manum perpetui vicarii nobis vel successoribus nostris ad presentationem eorundem monachorum in predictis duabus portionibus instituti annuatim percipiendis Medietatem etiam terrarum et nemoris et pratorum ad predictas portiones pertinentium excepto masuagio et orto specialiter ad ipsam vicariam deputato prenominati monachi in perpetuum possidebunt De tertia vero eiusdem ecclesie portione quam Hugo Burgundie nomine vicarie sue possidet eisdem monachis confirmamus triginta et iiii solidos et unum denarium per manum perpetui vicarii in eadem portione nobis vel successoribus nostris ad presentationem eorundem monachorum instituti annuatim percipiendos Duo autem vicarii quicumque pro tempore in eadem ecclesia predicto modo fuerint instituti omnia episcopalia usitata et consueta quantum ad vicarias suas pertinet sustinebunt In omnibus vero oneribus que ecclesiam illam variis de causis contingere possunt sicut vicarii vicinarum ecclesiarum pro vicariis suis respondebunt Abbas vero et conventus Rading[enses] sicut persone vicinarum ecclesiarum plenaria respondebunt pro personatu Quod ut ratum sit et firmum presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus confirmandum salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Datum apud Suning per manum Willelmi Raimund xiiii kalendas Maii pontificatus nostri anno septimo His testibus magistro Hel[ia] de Chivel Hugone de Gaherst Rogero
