Charter Document - 03210224
Charter Number: | 03210224 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herb dei gratia Saresbir episcopus salutem in vero salutari Ex cura pastoralis sollicitudinis nobis divina permissione concessa eis precipue tenemur manum protectionis et opitulationis extendere quos publice fame testimonio in sancta religione honestas vite commendat ad gratiam Attendentes igitur dilectorum nobis in Cristo filiorum prioris et canonicorum de Poggheleg in sancta religione fervorem et in paupertate honesta gratiosam liberalitatem eis ecclesiam de Chetleswrd cum omnibus pertinentiis suis quam ex donatione Rad[ulfi] de Chedelwrd et Roberti de Chedelwrd dominorum fundi et confirmatione Thome de Sancto Walerico capitalis domini quantum ad laicas personas pertinet sicut carte eorum quas inspeximus testantur sunt rationabiliter consecuti auctoritate pontificali concedimus et confirmamus in proprios usus perpetuo possidendam salva perpetua vicaria secundum quod eam ex consensu eorum adhibito prudentum virorum consilio ordinavimus perpetuo vicario nobis vel successoribus nostris ad presentationem eorumdem canonicorum in eadem vicaria instituendo salvis quoque in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Enedford per manum Willelmi Raimundi xvi kl Iulii pontificatus nostri anno octavo Hiis testibus